# Epitome elementorum physico-mathematicorum 174

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, PARS SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/174

Erunt ergo altitudines undarum excurrentium à prima in ratione reciproca superficierum in basibus, & altitudinum, hoc est erit altitudo undae sequentis ad altitudinem undae praecedentis, veluti superficies baseos annularis undae praecedentis, ad superficiem baseos annularis undae sequentis. 9. 645. Quia undae incurrunt in aerem resistentem. 2. tum quia omnium fluidorum partes attrahuntur. 3. Quia sese attrahendo non divelluntur motu minimo, vel saltem ipsi resistunt, earum impetus tandem evanescit, & in planitiem immotarum aquarum solvitur. §. 646. Quando undae incurrunt in obstaculum aliquod, repercutiuntur juxta leges corporum repercussorum, & pergunt formare eosdem annulos undosos tanquam à priori centro excuntes, & proinde tantum continuatos. §. 647. Si vero per aperturas obstaculorum transeant, aliquando formant novos annulos undosos, quorum centrum non multum distat ab obstaculo, sed qui eandem latitudinem cum prioribus servant. §. 648. Undae in fluidi eadem portione fieri possunt diversae, neque se mutuo perturbant, quando juxta varias moventur directiones. §. 649.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
