Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 175
Unproofread scanNot analysed yet
Mensuram velocitatis undarum primus dedit Newtonus a, quae quia admodum necessaria, imprimis in doctrina Soni, hic quoque exponenda erit: si fluidum in tubo bicrurali, cujus ambo crura sunt perpendiculariter erecta &capacitate aequalia, contineatur, &reciprocis viribus undetur, quantum adscendit in uno crure supra libellam, tantum descendet in alio crure infra libellam. §. 650. Ergo gravitas, qua fluidum in uno crure conatur descendere, &qua superat gravitatem fluidi in altero crure, semper est ut dupla distantia superficiei fluidi à libella. 5. 651. Sed libella fluidi est status quietis, quare vis qua fluidum ad libellam conatur accedere, semper est ut distantia superficiei fluidi ab hac libella: dumque omnis motus undulatorius fit circa hanc libellam, patet comparari motum posse cum pendulo; cujus oscillatio fit circa lineam perpendicularem ad horisontem, &quod agitur vi, quae est ut distantia ab hac perpendiculari: talis motus penduli fit in Cycloide ut visum supra 245. §. 652. Hinc pendulum in cycloide motum, quod habet longitudinem aequalem dimidiae longitudini fluidi in tubo undantis, a. Princip. Philos. Natur. lib. 2. §. 44.