# Epitome elementorum physico-mathematicorum 176

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, PARS SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/176

tis, eodem tempore suas oscillationes absolvit ac undae in tubo. §. 653. Manente ergo eadem quantitate aquae in tubo, sive fiat undarum motus intensior vel remissior, erunt undae omnes isochronae. §. 654. Et si fluidum in tubo habuerit longitudinem 6; ped. paris: semel fiet undulatio tempore minuti secundi. §. 655. Et aucta vel diminuta longitudine fluidi, etiam augebitur vel diminuetur tempus undarum in ratione subduplicata longitudinis. §. 656. Unde concludimus Undarum velocitatem esse in ratione subduplicata latitudinum. 657. Igitur undae, quae pedes parisienses 321 latae sunt, tempore minuti secundi progrediendo latitudinem suam conficiunt, & spatio horae percurrent pedes §. 658. Et undarum majorum vel minorum velocitas augebitur vel diminuetur in subduplicata ratione latitudinis. CAP. IV. De Fluido per foramen vasis fluente. §. 659. Ci concipiatur vas Fluido impletum, & aperiatur foramen in fundo, vel ad lateris partem inflmam fundo non altiorem, effluet Fluidum ex utroque foramine cum aequali celeritate, quia aequali pressione fluidi incumbentis agitur. §. 660.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
