Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 177
Unproofread scanNot analysed yet
Quae celeritas exeuntis Fluidi diversa erit, quando Fluidi major altitudo est supra foramen, quam quando minor est altitudo. §. 661. Cumque gravitas sit potentia premens, erunt vires conciliatae fluido, ut potentiae, quas demonstravimus esse in ratione duplicata velocitatis. §. 662. Quare si dantur duo vasa aequalia, quae habeant in fundis foramina aequalia, atque unum impleatur fluido ad unam altitudinem; alterum ad altitudinem quadruplo majorem, effluet Fluidum ex primo cum una celeritate, ex altero vase cum celeritate duplo majori. §. 663. Ergo celeritates Fluidi exeuntis sunt in ratione subduplicata altitudinum Fluidorum in his vasis, quae idcirco erunt eaedem, quam forent, si grave aliquod libere ex iisdem altitudinibus, quas Fluida habent, cecidisset, quia in utroque casu aguntur gravitate eadem; quemadmodum experientia docuit a; licet alii Cl. Viri b crediderint velocitatem esse in ratione altitudinum fluidorum. §. 664. Adeoque Fluidum sua gravitate exeuns ex vase per foramen, movetur juxta easdem leges gravium, quas supra explicuimus cap. X. §. 665. Quantitates Fluidorum ex utroque vase §.