# Epitome elementorum physico-mathematicorum 178

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, PARS SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/178

662 exeuntium eodem tempore sunt inter se veluti celeritates, adeoque in subduplicata ratione altitudinum fluidorum supra foramina. §. 666. Si igitur aequalis altitudini perpendiculari vasis ducatur linea, quae sit abscissa Parabolae, omnes ordinatae ad axin repraesentabunt tum velocitatem, tum copiam Fluidi exituri, si in eo loco abscissae, ubi ordinata quaedam cadit, vas perforaretur, vel si hoc modo eam altitudinem haberet. §. 667. Hinc si vas foret Fluido plenum, a. Torricellius lib. 2. de motu proj. pag. 196. Balianus de naturali motu gravium. Mariottus Mouvem. des Eaux part. 3. disc. 2. §. 2. & regles pour les jets des Eaux pag. 487. Guljelminus de aq. fluent. lib. 2. §. 1. Polenus de motu aq. lib. 1. §. 30. b. Castellus de motu aq. Baraterius Architect: aquar. & Montanarius. num, & ejus latus totum uno momento tolleretur, copia Fluidi lateraliter delapsi posset repraesentari per spatium parabolicum, & figura ipsius Fluidi foret vera parabola. §. 668.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
