# Epitome elementorum physico-mathematicorum 182

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, PARS SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/182

dinum: unde quicquid in eo Fluido movetur, motu retardato movetur: Causa adimplens hunc canalem potest esse admodum parva, quia modo requiritur talium virium, quae possint promovere columnam ejusdem altitudinis cum cono, sed cujus basis aequalis aperturae apicis coni: fluit sic sanguis per Venas sanguineas, Lympha per venas Lymphaticas, & ea fluida quae extus absorbentur in cute & feruntur introrsum. §. 679. Si vero Fluidum moveatur in canali conico à basi ad apicem, fluet motu semper accelerato versus apicem, cum aequales quantitates Fluidorum, per inaequalia coni segmenta quoad altitudinem transeunt: causa pellens hoc Fluidum requiritur maxima, quae polleat movere columnam Fluidi ejusdem altitudinis & baseos cum cono: fluit sic sanguis per arterias. CAP. V. De Fluidis prosilientibus. §. 680. V umen vocatur apertura canalis, per quam fit jactus. §. 681. Fluidum projectum ex lumine canalis vocatur Jactus. §. 682.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
