Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 188
Unproofread scanNot analysed yet
Lumina, quae construuntur in planâ lamellâ metallica aeque magnâ cum tubo, ipsique superius directe imposita, jactum emittere altissimum; si vero desinant in tubulum conicum vel cylindricum, jactum non fieri tam altum; quod imprimis notandum, quia mala inveteravit consuetudo imponendi fontibus tubulos cylindricos vel conicos. CAP VI. De Fluminibus. §. 688. Ouemadmodum motum Fluidorum salientium in altum examinavimus, operae pretium erit simile Fluidum considerare, quod dum non salit, ex scaturigine vel alveo defluit in canalem superius apertum, horisontalem vel inclinatum, quem Flumen vocare consuevimus, quando aqua ipsum adimplet. §. 689. De Fluminibus &aquarum fluentium mensura tam egregie scripsit subtilis Guljelminus, ut pauca in hac materia desiderentur amplius, quamobrem primaria ex ipso depromemus hujus doctrinae fundamenta. §. 690.