# Epitome elementorum physico-mathematicorum 190

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, PARS SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/190

Velocitates, quibus ferri incipiunt, sunt in ratione subduplicata altitudinum à superficie aquae; hinc omnes repraesentari possunt per ordinatas parabolae, cujus axis est altitudo aquae evicit Mariottus a experimentis in vivis Fluminibus captis hanc veritatem, sed invenit aquam prope fundum non celerrime moveri ob perpetuum attritum & inaequalitates fundi. §. 695. Velocitatem mediam vocamus. quâ si tota quantitas aquae moveretur sola, tam per sectionem aequalis aquae mensura flueret, quam nunc fluit, dum partes inferiores velocius, superiores tardius feruntur. §. 696. Velocitates aquae in diversis altitudinibus mensurantur ope corporis, fere ejusdem gravitatis cum aqua, penduli ex centro quadrantis circuli, & immissi aquae ad diversas altitudines, elevatur enim ad diversum gradum in quadrante, prout aqua velocius fluit. §. 697. Quare vis aquae elevantis pendulum erit ad gravitatem corporis, uti tangens anguli formati à corpore in experimento ad radium, si Flumen non sensibiliter declive sit. §. 698. Ope hujus instrumenti ergo velocitas aquae media inveniri potest in Fluminibus, quae semper maxime desideratur, ut quantitas aquae per Flumen currentis cognosci possit: quae est longe melior a. Mouvem. des Ecaux part. 2. disc. 3. pag. 40.. lior methodus, quam quâ usus fuit Mariottus a, velocitatem in superficie aquae tantum mensurans. §. 699.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
