# Epitome elementorum physico-mathematicorum 193

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, PARS SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/193

haec omnia obstacula simul considerentur: Et hinc intelligitur quare Flumen decurrens supra solum aequabiliter declive per tractum aliquem longiorem, motu accelerato non amplius feratur postquam ad certam velocitatem pervenit, quemadmodum experientia constare observavit Mariottus a. CAP. VII. De motu Fluidorum mixto. §. 706. 7 Tovam doctrinam de motu aquae mixto inchoavit Cl. Polenus, dumque hic motus sit frequentissimus in natura, quia eo agitantur Flumina, Maria in portubus & aestuariis, Aquae in cataractis, quibus in Hollandia utimur, ejus fundamenta erunt quoque breviter pertractanda. §. 707. Aqua in vase vel in canali stagnans, mensurata à fundo ad superficiem per lineam perpendicularem, vocatur Altitudo Mortua. §. 708. Aqua affluens aquae stagnanti, mensurata per lineam perpendicularem à superficie stagnantis usque ad supremum, vocatur Altitudo viva §. 709. Si vas cylindricum non penitus cona. Mouv. des Eaux part. 3. disc. 4.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
