Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 194
Unproofread scanNot analysed yet
convolutum adeo ut extrema se non tangant, sed rima maneat, imponatur aquae stagnanti ad certam usque profunditatem, rima sit perpendicularis ad horisontem, atque pars cylindri vacua recipiat aquam vivam in se, superius affusam aequabiliter, haec effluet per rimam in certâ proportione, eritque major quantitas emanantis aquae, quando altitudo mortua est parva: &longe minor copia effluet, si altitudo mortua sit magna: maxima pars aquae effluet, si vas steterit in loco arido, uti plurima experimenta ostenderunt a. §. 710. Adeoque vires aquae vivae communicantur aquae mortuae, caeteroquin eadem copia aquae vivae ex cylindrico vase exire debuisset, quotiescunque affluxus in illud aequabilis fuit. §. 711. Si ergo Flumen altius altero, infundit suas aquas alteri lateraliter, vel quocunque alio modo, semper eo minorem copiam infundit, quo Flumen excipiens plus aquae suo in gremio continet, &contra. §. 712. Hinc copia aquae exeuntis ex vase cylindrico per rimam non potest repraesentari in diversis casibus per eandem parabolam, ac dictum supra, nam minor a. Polenus de motu aq. mixto lib. 1. §. 37. ad 56.