Latin
195
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 195-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VIII. De Percussione Fluidorum. Cuamvis singulae particulae Fluidi sint corpuscula merè solida, &ideo percutiunt corpora, in quae incurrunt, juxta leges Percussionis Cap. XVII. Part. 1. explicatas; tamen notabilis copia Fluidi non percutit corpora, in quae incurrit, juxta easdem leges: Quia vero aquae fluviorum currentes adhibentur ad percutiendas molarum aquariarum rotas; venti ad molarum pneumaticarum alas movendas, tum vela navium, aliaque corpora, in quae impingunt, operae pretium erit leges percussionum, quibus Fluida auscultant, quoque breviter examinare. §. 715.