# Epitome elementorum physico-mathematicorum 195-2

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/195-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/195-2

CAP. VIII. De Percussione Fluidorum. Cuamvis singulae particulae Fluidi sint corpuscula merè solida, & ideo percutiunt corpora, in quae incurrunt, juxta leges Percussionis Cap. XVII. Part. 1. explicatas; tamen notabilis copia Fluidi non percutit corpora, in quae incurrit, juxta easdem leges: Quia vero aquae fluviorum currentes adhibentur ad percutiendas molarum aquariarum rotas; venti ad molarum pneumaticarum alas movendas, tum vela navium, aliaque corpora, in quae impingunt, operae pretium erit leges percussionum, quibus Fluida auscultant, quoque breviter examinare. §. 715.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
