# Epitome elementorum physico-mathematicorum 196

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/196

Quando jactus Fluidi incidit in obicem firmum resistentem, ipsum non percutit eâdem vi, ac si projectum fuisset corpus cohaerens & firmum ejusdem gravitatis & cum eadem celeritate in eundem obicem: Quia constat jactus Fluidi ex partibus à se mutuo separatis, quarum illae, quae superficiem contingunt, obicem percutiunt: Sunt vero hae paucae respectu massae totum jactum constituentis, idcirco parvam vim habent & exercent; praeterea simulac inciderunt, repercutiuntur ab obice, resiliuntque in partes à tergo appulsas, quarum motum imminuunt, sed per partes jactûs subsequentes determinantur iterum in obicem, verum minori cum velocitate, unde percussio minor. dum haec fiunt iteratis vicibus in jactu, necessario vi minori percutietur obex à fluido, quam à corpore firmo aeque gravi & aeque velociter acto. §. 716. Si jactus Fluidi certo pondere vel propriâ gravitate pressi, exeat ex foramine determinatae magnitudinis in obicem resistentem positum prope foramen, hunc percutit, ita ut vis retinens obicem requiratur aequalis ponderi, quod Fluidi cylindrus à basi foraminis usque ad superficiem Fluidi, & aequalis foramini, habet; quia autem in jactu partes fluidae descendunt certâ velocitate, vim insitam §.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
