# Epitome elementorum physico-mathematicorum 197

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/197

365 acquirunt, quâ in percutiendo multo plus obicem depressissent, si juxta Leges Solidorum firmorum Capitis XVII. Part. 1. egissent. §. 717. Ergo jactus duo ejusdem Fluidi, diversis ponderibus pressi, exeuntes ex foraminibus aequalibus binorum vasorum, percutient duos obices viribus, quae erunt inter se, uti pondera, quibus Fluida premuntur: vel si Fluidorum gravitates consideramus, erunt percussiones, uti sunt altitudines Fluidorum. §. 718. Adeoque si duo Fluida diversae gravitatis specificae impleant vasa ejusdem altitudinis, & fluant per foramina aequalia cum aequali velocitate in obices resistentes prope foramina positos, percutient obices in ratione suarum gravitatum specificarum. §. 719. Si vero positis omnibus iisdem ut §. 718. Fluida cum diversâ velocitate exeunt; vires, quibus percutient obicem, erunt in ratione compositâ, ex ratione gravitatum specificarum & quadratâ velocitatum. §. 720. Quare si gravitates specificae fuerint in ratione reciproca duplicata velocitatum, erunt percussiones amborum Fluidorum aequales.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
