# Epitome elementorum physico-mathematicorum 207

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 207. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/207

praeterea est in ratione multitudinis partium Fluidi, quibus occurrit, hoc est in ratione velocitatis; sed harum actio est in ratione temporis, quod est in ratione inversa velocitatis; quare hae binae rationes se destruunt, & manet modo superstes resistentia ex attractione in ratione velocitatis, & ex inertia in ratione duplicata velocitatis. §. 753. Experimenta plurima accuratissima, à Cl. SGravezandio instituta cum corporibus diversae figurae, hanc assignatam proportionem §. 752 confirmant. §. 754. Quare in comparatis duorum corporum resistentiis haec obtinebunt: si fuerint duo corpora similia posita in eodem Fluido, erunt resistentiae in ratione duplicatâ laterum homologorum, idcirco resistentiae sphaerarum cylindrorum & conorum similium sunt in ratione quadrata diametrorum. §. 755. Si fuerint corpora similia & aequalia, sed diversae rapiditatis, mota in Fluido eodem erunt resistentiae in ratione velocitatis, & duplicata velocitatis, juxta §. 756. Si fuerint corpora similia & inaequadibzy G Google aequalia, diversâque ferantur rapiditate per Fluidum, erunt resistentiae in ratione velocitatis, & duplicata velocitatis, ac duplicata laterum homologorum. §. 757.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
