# Epitome elementorum physico-mathematicorum 208

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/208

Si fuerint corpora similia & aequalia, atque ejusdem rapiditatis, & ferantur per diversae densitatis Fluida, sed aeque fluida, erunt resistentiae uti sunt densitates Fiuidorum. §. 758. Si fuerint corpora similia & aequalia, sed diversae rapiditatis, ferantur per Fluida diversa, erunt resistentiae in ratione densitatis, simplici & duplicata velocitatis. §. 759. Si fuerint corpora similia & inaequalia, diversae rapiditatis, quae ferantur per Fluida diversa, erunt resistentiae in ratione densitatis, velocitatis, duplicata velocitatis, & duplicata laterum homologorum. §. 760. Hinc intelliguntur resistentiae quas patiuntur aves volitantes per aerem: pisces natantes per aquam: naves per aquas tam dulces quam salsas motae: pali infixi fundis ante aggeres ad vim aquarum infringendam positi: acria infixa lateribus arteriarum & venarum corporis animalis: aedes, turres, & alia à ventis, aut a turbonibus aqueis conquassata &c. §. 761. Resistentia §. 751 non mutatur pro diversâ corporis figurâ, si modo eadem quantitas Fluidi à duobus corporibus ex suâ cohaesione removetur. § 762. Sed resistentia §.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
