# Epitome elementorum physico-mathematicorum 21

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/21

Aliquae corporum qualitates ita sunt comparatae, ut intendantur vel remittantur, quamvis procul dubio etiam communes omnibus sint, uti Gravitas, & Vis, quae Attractio, vocabulo minus idoneo. vocatur: reliquae qualitates Corporum non sunt communes, sed nunc adsunt, nunc absunt, veluti Opacitas, Pelluciditas, Fluiditas, Firmitas, Color, Calor, Frigus &c. §. 54. Acris inter Philosophos agitata fuit quaestio, an Natura Corporis non absolveretur una qualitate primaria, in quâ reliquae omnes ponerentur, vel ex quâ fluerent; hanc multi statuerunt Extensionem esse, quâ positâ, totum corpus poneretur; qua sublatâ, tolleretur. Plurimae tamen sunt rationes, quibus adducti arbitramur nimis festinanter conclusisse Philosophos Naturam corporum sibi perspectam, vel eam in Extensione esse sitam. 1. Quid enim haeret in corpore inferno, quodque non est superficies, sed a super ficiebus terminatur? quia sensu nullo hoc observari potest, ignoratur; in hoc interno tamen potius videtur Natura posita, quam in superficiebus externis, quae solam Extensionem efficiunt observandam; nam in eo interno locantur omnia, quorum nonnulla externis sensibus tantummodo cognoscuntur. 2.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
