# Epitome elementorum physico-mathematicorum 210

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/210

Ex quibus patet quaenam sit resistentia corporum in alias exsculptorum formas, & per Fluida motorum cum datâ velocitate: tum in quamnam figuram exsculpenda sit data materiae quantitas, ut minimam habeat in Fluido resistentiam &c. §. 766. Ambae resistentiae §. 751, 752 Fluidi adversus corpus motum agunt premendo, ideo successive imminuunt tolluntque corporis vim & motum; diciturque sic corpus in motu retardari. 5. 767. Quum resistentia §. 751 sit ut spatium percursum, erit vis corporis moti per Fluidum amissa in ratione spatii: adeoque corpus per Fluidum promotum vires amittit, ut grave perpendiculariter sursum projectum: veluti igitur grave ad quietem redigitur in adscensu, ita corpus per Fluidum promotum ex hac causa tandem quiescit. §. 768. Quia resistentia §. 752. est in ratione quadrata velocitatis, praeter retardationem §. 767 retardabitur adhuc corpus per Fluidum promotum, eruntque decrementa velocitatis temporibus aequalibus infinite parvis in ratione duplicata velocitatis. §. 769. Adeoque corpus ex resistentia §. 752 nunquam retardari potest, ut ad quietem perfectam redigatur.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
