Latin
214
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 214
Unproofread scanNot analysed yet
Purissima cognoscitur, si pellucidissima absque ullo colore, sapore, odore; &affusa solutioni argenti in spiritu nitri, aeque pellucida &non colorata maneat. §. 781. Aqua pura, tempore frigido inclusa vasi aureo, argenteo, plumbeo vel stanneo, compressa viribus praeli aut ictubus mallei, non videtur compressilis in minus volumen, uti Philosophi Florentini aliique pluribus evicerunt experimentis; ex quibus concludimus, particulas ejus esse admodum duras, quaeque non facile cedunt in se, sive in poros aut interstitia intra partes suas relicta. §. 782. Gravitatem specificam respectu auri puri habet, uti 1000 ad 19640. variat tamen haec comparatio aestate &hyeme, quia calido tempore in majus expanditur volumen, suntque expansiones auri &aquae ab igne inaequales, quia videntur esse in rationibus compositis reciprocis cohaesionis ad cohaesionem, &gravitatis ad gravitatem: hinc omni die fere varia erit gravitas specifica aquae; uti experientia comprobatur: non mirum igitur, si pes cubicus aquae Rhenolandicus aestate sit 64 ib Amstelodamensium, hyeme 70 ib earundem, vel plurium: imo diversa est aquae gravitas in variis terrae locis, quo propior est aqua aequatori terrae, eo levior, quo propior polis terrae, eo gravior, quemadmodum observata Feuillei evincunt.