# Epitome elementorum physico-mathematicorum 218

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/218

Aqua vulgaris intra partium suarum interstitia continet aerem naturalem atmosphaericum, eum demittit, quando includitur recipienti Boyleano ex quo aer educitur, reliquusque rarefactus cum Zii 26 pollicibus aequipollet gravitati atmosphaerae; calida tamen citius aerem demittit; eundem absorbet postea usque ad saturationem, si ipsi bullatim readmisceatur, neque eum mutat ullo modo in aquam, sed ejus vires elasticas aliquamdiu coërcere videtur, modo adhucdum incognito: forsitan validissime attrahendo in immediato contactu mutuo; ita ut in aquâ quietâ nihil plus praestet, ac si non adfuisset, tanta vero aeris naturalis copia ac aquae admista fuit, modo ex eadem iterum elici postea potest, non major, nec minor: & si semel aqua privata sit aere naturali & inclusa phialae vitreae servata fuerit, ne quidem spatio 10 annorum aliquid elastici in se acquisivit, aut ostendit, utcunque tractetur, nisi quando calore magno abit in vapores. §. 792. Quia autem in atmosphaera continentur varia fluida elastica, ab aere diversa, haec etiam ingrediuntur aquearum partium interstitia; cognoscuntur vero ob immensam elasticitatem, quâ donantur, saepe enim observavi unam particulam, quando ex aqua exibat, ex magnitudine invisibili increvisse in sphaeram, cujus diameter unius pollicis & ultra, praecipue quando experimentum cum aquâ tepidâ instituebatur: Virium tamen harum elasticarum effectus est nullus in ipsis aquae interstitiis, quando comprimitur atmosphaerae pondere, & aqua quiescit, quod admodum paradoxon.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
