# Epitome elementorum physico-mathematicorum 22

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/22

Posita Extensione non ponitur Soliditas, nec vis Inertiae, nec Mobilitas; quare hae qualitates ex Extensione non fluunt, quae tamen semper corpori adsunt: nam posita sola extensione ponitur Spatium, non corpus, quod superius expositum est. 3. Et si naturam corporum cognosceremus, an non a priori plurima de corporibus ex hac naturâ deducere ratiocinio possemus? vel observata quaedam demonstrare in hac natura esse fundata? cum tamen limites arctissimos nostrae scientiae cognoscimus; nec a priori quid unquam demonstrare absque praegressa observatione vel sapientissimus potuit. Quare modestius concludemus, naturam Corporum nobis esse ignotam. CAP. V. De Qualitatibus Corporum Vniversalibus. 555. Nunc paulum subtilius qualitates universales in praecedenti Capite inventas examinabimus, & quamvis instituti ratio non permittat, ut omnia demonstremus in singulis, primaria tamen attingemus. 5. 56. Extensionis idea simplex est, acquiritur quando aliquod Corpus a sanis organis sensoriis nostris videtur vel attingitur, & simul mens sana attentaque est: haec idea verbis describi nequit, veluti nec aliae simplices in nobis ideae. §. 57. Idea Extensionis involvit compositionem ex infinitis minoribus extensionibus, & resolutionem in minores, adeoque divisibilitatem in Infinitum, quemadmodum pluribus Mathematicis demonstrationibus evincimus a.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
