Latin
220
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 220
Unproofread scanNot analysed yet
Ignem nonnullorum corporum, non omnium, extinguit, quatenus se inter partes motas corporum interponit motum excitatum eorum suffocat, &Ignem in se rapit, &partes novo motui per Ignem ciendo ineptiores facit. §. 796. Aqua natura &arte videtur tandem abire in meram terram, uti plurima Chemicorum experimenta directe evincunt. §. 797. Solet autem abire in glaciem durissimam variis cum phaenomenis, prout citius lentiusve concrescit: primo quidem concrescere videtur sub fermâ filamenti longi, quod dein latitudinem acquirit aliquot linearum pollicis, crassitiem vix, haec species pelliculae situm diversum respectu superficiei aquae habet, similes tandem concrescunt pelliculae plures, quae junguntur inter se sub variis angulis, sibi mutuo imponuntur, crassitiem notabilem faciunt, atque abeunt in crustam glaciei innatantem aquae, cujus superficies tamen est aspera &inaequalis. §. 798.