# Epitome elementorum physico-mathematicorum 220

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/220

Ignem nonnullorum corporum, non omnium, extinguit, quatenus se inter partes motas corporum interponit motum excitatum eorum suffocat, & Ignem in se rapit, & partes novo motui per Ignem ciendo ineptiores facit. §. 796. Aqua natura & arte videtur tandem abire in meram terram, uti plurima Chemicorum experimenta directe evincunt. §. 797. Solet autem abire in glaciem durissimam variis cum phaenomenis, prout citius lentiusve concrescit: primo quidem concrescere videtur sub fermâ filamenti longi, quod dein latitudinem acquirit aliquot linearum pollicis, crassitiem vix, haec species pelliculae situm diversum respectu superficiei aquae habet, similes tandem concrescunt pelliculae plures, quae junguntur inter se sub variis angulis, sibi mutuo imponuntur, crassitiem notabilem faciunt, atque abeunt in crustam glaciei innatantem aquae, cujus superficies tamen est aspera & inaequalis. §. 798.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
