# Epitome elementorum physico-mathematicorum 221

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 221. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/221

Postquam successu temporis haec crusta densior redditur, aer & fluida elastica ex interstitiis aquae expelluntur, quorum plures particulae coëuntes in intermedia glacie formant bullam notabilem, increscentem quotidie durante gelu; hinc talibus bullis aereis glacies tandem fit refertissima: & quae prius valde pellucebat, nunc redditur opaca. §. 799 Quando Aqua omni aere privata fuit sub recipiente Boyleano, abit in glaciem cum iisdem phaenomenis, nisi quod bullae appareant nullibi, sed massa pellucida homogeneae substantiae maneat, minus tamen pellucida, quam aqua fluida fuerat: haec glacies innatat quoque aquae, si libere in ea sit mobilis, ostenditque se habere minorem gravitatem specificam, quam aqua. §. 800. Quando aqua includitur vitreis lagenis, quae undiquaque suspenduntur in aliis liquoribus, qui non concrescunt in glaciem, sed semper soluti manent, uti sunt Alcohol, oleum Terebinthinae, oleum Tartari per deliquium, Spiritus nitri &c. quo tempore gelat, abit aqua nihilominus in glaciem, sed diversis cum phaenomenis. §. 801. Glacies quaelibet inclusa vasi vitreo metallico, vel alii cuicunque rigido, se tantopere expandit, ut quodlibet vas diffringat, utcunque firmum fere fuerit: quo glacies diutius concreta manet, eo fit durior, siccior, ut tandem in crystallos lapideas forte abeat; & evaporat particulas fluidas ex se copiosissime, imo magis quam aqua frigida, uti Mariotte & Gauteron 6 demonstraverunt. §. 802.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
