# Epitome elementorum physico-mathematicorum 227

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 227. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/227

Quaecunque dantur corpora dura, extenduntur per ignem in omnem dimensionem, quamdiu ipsis inest, & eo plus extenduntur, quo ignis majori in copia & majori motu adest, quaelibet metalla frigida prius mensurata, & rursus postquam calefacta sunt, evidenter hanc majorem expansionem ostendunt. §. 809. αe. Ergo ignis constat ex partibus subtilissimis, quae poros omnium solidorum intrare & penetrare possunt. β. Validissimè motis, quae partes solidorum cohaerentes à se removent. γ. Et quae totam cohaesionem partium durarum tollere possunt, ut metalla, aliaque in fluidum abeant. §. 810.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
