# Epitome elementorum physico-mathematicorum 229

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/229

Sunt vero expansiones fluidorum ab eodem applicato igne diversae, uti probant Experimenta Freindii a; plerumque tamen eo majores fiunt, quo fluida leviora sunt. §. 813. Ergo ignis se insinuat intra poros omnium corporum tam solidorum quam fluidorum, partesque à se mutuo removet; & eo plus, quo partium cohaesio & gravitas est minor: Ingreditur autem non modo interstitia inter partes fluidorum accumulatas posita, sed quoque poros ipsarum partium fluidarum ex elementis congestis compositarum, removetque forte aeque elementa à se, quam partes; in quibus duobus Rarefactio liquorum consistit. Adeoque effectus corporeus ab eo praestatur, qui est Conciliare motum corporibus. §. 814. Quumque Motus tam fluidis quam solidis inducantur vehementissimi, ut in metallis liquefactis, vitro fuso, aliisque ignitis & in ebullientibus liquoribus constat, erit ipse quoque Ignis tum rapidissimo cietus motu. §. 815. Summa haec vis Ignis in corpora, a. Freind. Lect. Chemic. ra, subtilitas penetrandi per poros omnium corporum, constantia in conservando proprio motu magna, evincunt esse massam iolidissimam, & paucis, forte nullis poris donatam, vix nisi corpus habentem. §. 816.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
