# Epitome elementorum physico-mathematicorum 230

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 230. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/230
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/230

Ex hisce ergo patet Ignem esse massam, 1. subtilissimam; 2. solidissimam, 3. motam. 4. penetrantem & moventem cuncta corpora. §. 817. Si metalla accurate ponderata includantur vasis terreis, vitreisque ampullis, optime clausis, atque ignem excipiant sive Sulphuris, Carbonis, Spiritusve accensi, aut etiam Solarium radiorum dioptro collectorum, quo in calcem rediguntur, atque refrigerata omnia haec calcinata deinceps ponderantur, gravitas multum aucta invenitur, uti plurimis demonstravit Boyleus, Hombergius, aliique experimentis, quamvis de Lanis pondus idem mansisse observatum memoret a alibi enim experimenta Boyleana simili eventu confirmavit b §. 818. Ipsa tamen corpora solida nondum calcinata, valde calefacta, impositaque bilanci & ponderata medio in aere idem pondus praebent, quam frigida t; unde 2. De Lanis Magist. Nat. T. 2. lib. 1. cap. 1. §. 80. c. De Lanis Magist. Nat. T. 2. lib. 1. cap. 1. §. 78. 79. unde ipsa graviora esse reddita concludimus: nam major expansio, dum calent, specificam gravitatem minuit, quando ponderantur in medio fluido; adeoque tantopere gravitatem corporis calefacti auxit ignis, quantum idem corpus sub majori volumine nunc expansum, in aere ponderaret minus; ergo si ignis non augeret pondus corporum, leviora apparerent ad bilancem quando calent.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
