Latin
232
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 232
Unproofread scanNot analysed yet
§. 823. THERMOSCOPIUM vocamus Instrumentum, cujus ope distinguere caloris diversos gradus conamur. §. 824. Fabrefiunt haec ex Firmis vel Fluidis; diversissimisque induuntur formis, quarum omnium scopus est, ut, accedente exigua ignis copia, mutatio in ipso Instrumento fiat admodum notabilis: hinc construuntur imprimis ex fluidis levioribus, quia haec facilius moventur gravioribus, uti ex aere; Avini &c. inclusis tubis cylindricis vitreis cum annexo globo vel cylindro: quia vero fluida leviora facile ebulliunt ad Ignem, neque tum plus ignis capiunt; construuntur etiam ex fluidis, quae per majorem ignis copiam tantum ebulliunt, uti ex oleo Lini, Mercurio, &c.