Latin
234
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 234
Unproofread scanNot analysed yet
de quibus tamen fatendum est, quotiescunque in diversis locis posita eandem ostendunt mutationem, illa nequaquam exhibere simul, eandem copiam ignis in utroque esse loco. Hisce tamen hactenus uti optimis, utendum erit donec meliora invenerimus. §. 827. Quando quaecunque corpora, in aliquo posita loco spatioso, non arte quadam excitatum acceperint ignem, invenitur ignis per omnia corpora tam solida quam fluida, ut &per aerem ambientem, aequaliter dispersus: est igitur ejus copia in ratione spatiorum; nam ad mobilissimum Thermoscopium non plus friget caletve aer, quam aqua, ferrum, lapides, vel lana, si haec omnia fuerint aliquamdiu in eodem loco posita; imo ventus folle excitatus hanc aequabilitatem caloris non mutat; neque vacuum Boyleanum arte paratum. §. 828. Ideo corpora quiescentia non videntur attrahere ignem motum, alias enim foret copiosior in nonnullis corporibus, parcior in aliis. §. 829. Ignis collectus majori copiâ in aliquo corpore, quaquaversum se diffundendo exit, donec omnia vicina corpora aeque aut spatia aequabiliter repleverit: latera deorsum, quam sursum, quam ad Therex corporibus exit docentibus moscopiis. Et hinc iterum constat ignem esse gravem, non levem, alioquin enim quem occupat in atmosphaera locum derelinqueret illico, sursumque adscenderet. §. 830.