Latin
236
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 236
Unproofread scanNot analysed yet
§834. Asperitas superficierum, elasticitas corporum, attritus cum compressione, efficiunt, ut partes corporum variis vicibus comprimantur, relaxentur iterum atque in vibrationes celerrimas agitentur, quibus expellitur aer crassior ex poris, allicitur apprimiturque ignis ex atmosphaera, &eo copiosior, quo vibrationes tremulae sunt fortiores &celeriores, atque tum colligitur mera atmosphaera ignis undiquaque circa corpora. §. 835. Quam miris autem motibus accedat recedatque ignis ex atmosphaera versus corpora contrita &ab iis, docemur ex experimento vitrei perfricti tubi usque in calorem, ad magnam distantiam agentis in corpora levissima, uti in fuliginem, in lamellas metallicas, &c. §. 836. Sive ille attritus fiat in aere aperto, sive in vacuo Boyleano, ignis accedit idem eâdemque copia: hinc a adamas, lacca, cera sigillatoria; vitrum, ambra, ostreae, lana, chalybs, silex, in vacuo a. Philos. Trans. Comp. vol. 4. part. 2. pag. 277.