# Epitome elementorum physico-mathematicorum 236

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 236. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/236

§ 834. Asperitas superficierum, elasticitas corporum, attritus cum compressione, efficiunt, ut partes corporum variis vicibus comprimantur, relaxentur iterum atque in vibrationes celerrimas agitentur, quibus expellitur aer crassior ex poris, allicitur apprimiturque ignis ex atmosphaera, & eo copiosior, quo vibrationes tremulae sunt fortiores & celeriores, atque tum colligitur mera atmosphaera ignis undiquaque circa corpora. §. 835. Quam miris autem motibus accedat recedatque ignis ex atmosphaera versus corpora contrita & ab iis, docemur ex experimento vitrei perfricti tubi usque in calorem, ad magnam distantiam agentis in corpora levissima, uti in fuliginem, in lamellas metallicas, &c. §. 836. Sive ille attritus fiat in aere aperto, sive in vacuo Boyleano, ignis accedit idem eâdemque copia: hinc a adamas, lacca, cera sigillatoria; vitrum, ambra, ostreae, lana, chalybs, silex, in vacuo a. Philos. Trans. Comp. vol. 4. part. 2. pag. 277.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
