# Epitome elementorum physico-mathematicorum 237

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/237

vacuo Boyleano velociter rotata & attrita calorem concipiunt, & vel lucem de se spargunt manifestam, vel calcinantur absque manifesta luce: Non aliam ob causam corpora illisa, compressa, attrita, in se delapsa scintillas edunt manifestas. §. 837. Videntur nonnulla corpora aliis calidiora non tamen lucere, quia ignem collectum ex se demittunt, non cum recta determinatione versus oculum, sed ob varias vibrationes in varias determinationes & gyros; non vero lux videtur, nisi ignis in rectis lineis ad oculum appulerit. Hinc pisces putridi lignum putridum, phosphorus urinae mercurii, mare agitatum lucent, cum tamen longe minorem copiam ignis in se contineant quam ferrum perfrictum, vel alia duriora corpora, aut aqua oleumve ebulliens habent. §. 838. Ignis in atmosphaerâ dispersus, vel à Sole appulsus colligitur majori copiâ in corpore nigro quam albo, & quo color est vividior, eo minus ignis appulsi retinet, sed plus demittit, ideo panni nigri citius exsiccantur in aprico quam albi: citius inflammantur nigra corpora in foco vulgari dioptri aut catoptri; plus calet murus niger quam albus; terra nigra, quam arenosa candida, &c.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
