# Epitome elementorum physico-mathematicorum 238

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/238

§. 839. Si radii Solis incidant in speculum cavum sphaericum reflectens, colliguntur post reflectionem in focum, apparentem in aere, fulgentem admodum, copiosissimo igne constantem; hic vero ignis ex eo foco abit illico, ne vestigium sui relinquens, si speculum convertatur opaco obtegatur, vel Solem intercipiat nubes. 5. 840. Adeoque Sol, Stellaeque fixae non constabunt ex puro igne, caeteroquin uno momento evanuissent, quemadmodum ignis foci 5. 839: sed solida debent habere corpora, ignem retinentia aut coërcentia, veluti sunt ignita metalla. §. 841. Ignis in foco Catoptri collectus est proim eo fortior, quo copiosior in eodem loco quam ante; forte quoque ignis in alium ignem incidens majorem ciet motum, quam partes ante habebant, uti corpora Elastica impacta in alia Elastica faciunt, & ideo focus actorem habebit fortiorem duplici ex causa. Quare non mirum si in eo non modo fundantur metalla, sed abeant in vitrum, imo quaelibet materia terrestris, aeque vegetabilis, animalis, quam fossilis in hoc abeat, nullo igne artificiali in vitrum reducenda; uti docuerunt experimenta cum Speculis Villettianis, Septalianis, Tschirnhusianis instituta: ipsius Adamannis in foco avolant; partes docente Disaguillerio a.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
