# Epitome elementorum physico-mathematicorum 239

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 239. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/239

Hinc patet quoque causa caloris in vallibus, dum apices montium frigent, repercussus enim Solaris ignis à lateribus montium in valles, majorem copiam efficit, & varius radiorum incursus in se mutuo ciet majorem motum in partibus ignis; unde majores quoque effectus. §. 842. Lux Lunae aut Planetarum collecta tamen in foco speculi aut vitri Tschirnhusiani nihil mutat in Thermoscopiis mobilissimis, sed haec Lux est debilissima, cum rarissima sit, quae à singulis punctis Lunae reflectitur, nam quodlibet punctum Lunae recipit eandem lucis copiam quam nostra Tellus à Sole: quodlibet autem tale punctum reflectens lucem, remittit eam decrescentem copiâ, in ratione inversa quadratorum distantiae. Unde Lux Lunae aut Planetarum fere nihil agit in nostram Atmosphaeram. §. 843. Si colligatur ignis Solis in focum postquam transiit per dioptricon maximum 4 pedum in diametro, vires liquefaciendi a. In Philos. Trans. year 1718. Vid. Schottus in Magia Univ. pag. 1. lib. 7. §. 6. Journal des Scavans, annè 1679. Decembr. Acta Lips. 1687. faciendi metalla, incendendi combustibilia, sed non in vitrum mutandi habet estque vis longe minor quam in foco speculi.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
