# Epitome elementorum physico-mathematicorum 244

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, OPTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/244

OPTICA De proprietatibus Lucis generalioribus. §. 853. Ygnis praeter superius memoratas I proprietates, eam quoque lucendi habet; hanc accurate, quantum paucis fieri potest, examinabimus in aliquot capitibus. §. 854. Quicquid efficit, ut nostris oculis videamus, Lucem vocamus: haec cum abest, oculis videmus nihil, neque corpus lucens, neque objectum illuminatum, neque colores. §. 855. Lucis quantitas admodum exigua, scintillam adaequans minimam, conspici potest in omni puncto sphaerae, cusus centrum scintilla occupat; hinc quasi in radiis è centro sphaerae ad totam superficiem emissis conspicitur. §. 856. Quam ob causam Philosophi lineas, in quibus Lux videtur, vocarunt quoque Radios Lucis. §. 857. Horum §. 856 enim subtilitas est ingens, & fere aemula Geometricis lineis radiisve, quanta enim copia simul transit per parvum foramen! dum fere quarta caeli pars cum omnibus corporibus videtur una vice simul ab oculo per foramen tenuissimâ aciculâ chartae inflictum prospiciente: 2.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
