# Epitome elementorum physico-mathematicorum 245

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, OPTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/245

si candela ardens noctu in alta ponatur turri, undique ad distantiam dimidii milliaris videtur, quare nullum in sphaera diametri 1 milliaris est punctum, quod non radium Lucis recipiat; horum vero aggregatum in parva flamma candelae subtilitatem quoque arguit magnam: videri hoc circa negotium meretur Niewentytius a. 3. At quoque penetrat per poros adamantum, gemmarum, vitrorum, Fluidorum plurium, qui pori dum sunt angustissimi, non nisi transitum corpori subtilissimo concedunt. §. 858. Horum radiorum longitudo respectu sensuum fere est infinita; nam non tantum à Sole ad Terram, sed etiam à Stellis fixis remotissimis usque ad illam exporrivuntur, harum vero distantia à Terrâ est immensa 8. a. In de Waereldsbeschouw. cap. 26. pag. 728. b. Hugenius in Cosmoth. lib. 2. Cassini dans IHist. de l’Acad. Roy. annè 1717. § 859. Dumque in hac immensa distantia Stellae tamen Luce vividissima micantes apparent, radiorum singulorum robur, non, vel parum imminutum esse debebit; quod nisi per vacuum transivissent, concipi nequit. §. 860.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
