# Epitome elementorum physico-mathematicorum 247

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, OPTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/247

Sed nec ullae ullibi unquam forent renebrae ex hac hypothesi, quia pressio propagatur per fluidum juxta omnem determinationem c. 9. Quia igitur Lux movetur velocitate determinata, ea quae à Stellis fixis venit ad terram 4, impendet menses in suo itinere. §. 861. Lux velocitate 5. 860 delata, si coagularetur in unum corpusculum firmum, cujus gravitas esset 7; grani, impingens in obicem resistentem, easdem vires exerceret, quam globus tormentarius ferreus 12 ib summa vi pulveris pyrii explosus, cum tamen singulorum radiorum vis parva exerceatur in corpora, in quae incurrit, patet ingentem esse quarumlibet partium subtilitatem. 4. Gravezande in Introd. ad Physic. lib. 3. cap. 6. b. Cartesius in Dioptr. cap. 1. §. 3. Cartesius in Epist. 17. part. 2. c. Vide quae de his demonstravit Newton in prine. Philos. lib 2. sect. 8. Dortous de Mairan, sur la Lumiere. d. Whistonus in Praelect. Astronom. pag. 233. §. 862.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
