# Epitome elementorum physico-mathematicorum 249

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, OPTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/249

Unde in eadem proportione Lucis robur in afficiendo organo visus erit. §. 868. Quilibet radius Lucis componitur ex corpusculis, quae singula sunt separata à se invicem, nam est massa fluida. 2. Repercutitur sub quolibet angulo ab opaco, in quod incidit. §. 869. Quaeri in hac doctrinâ ulterius plurima possunt, quorum rationem non nisi conjectando assequimur huc usque, qualia sunt, 1. quare Lux emanat ex corporibus lucentibus, uti ex Sole, candela? 2. An Lux ex omni lucente exeat cum aequali velocitate? 3. An Lux repercussa ab opaco eandem conservat velocitatem, quam emissa modo ex lucente? 4.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
