Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 25
Unproofread scanNot analysed yet
nitum? an vero Deus creaverit corpuscula una, μόναδα, non ex aliis composita, nec in alia minora resolubilia? pro hac ultima opinione militare videtur ordo constans Universi, quo regenerantur eadem ex dissolutis &cum iisdem proprietatibus, idque a prima creatione mundi huc usque a: 2. neque ulla nova producta cernuntur, quae necessario videntur secutura ex divisa materiâ actu in Infinitum b 3. Ignis vehementissimus speculi ustorii, qui est summus actor &separator partium cognitus, corpora modo attenuat usque in certam parvitatem, non in Infinitum dividit. 4. Attritus corporum supra se, partes magnas visibiles quidem a se abradit, sed non pergit attenuando usque in Insensibilem parvitatem. Sed fatendum est, deficere Experimenta hanc controversiam determinantia, militant enim fortia argumenta pro divisibilitate materiei in Infinitum, uti statim patebit §. 62. at si vel unico constaret experimento quod particula aliqua indivisa, frangendo corpus durum &solidum, divisionem pateretur; concluderemus quod non solum partes divisae separabiles essent, sed etiam quod 4. Lucretius lib. 1. vs. 550. &seq. b. Idem lib. 1. vs. 578. &seq. quod indivisae in Infinitum dividi possent a.