# Epitome elementorum physico-mathematicorum 251

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, OPTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/251

Nam unus radiolus incidens in unum punctum solidum corporis reflectitur tantum juxta leges Mechanicas superius expositas, in quibus vidimus angulos incidentiae & reflectionis esse aequales; tumque viam corporis incidentis & reflexi esse cum catheto in eodem plano. §. 874. Angulus incidentiae formatur à via corporis incidentis & à catheto. §. 875. Angulus reflexionis formatur à via recedentis corporis ab obice & ab eadem catheto. 9. 876. Hinc radius incidens perpendiculariter in corpus, reflectitur perpendiculariter; & si incidat juxta viam alterius reflexi radii, reflectitur in via incidentis illius radii. §. 877. Est via radii reflexi omnium brevissima, quae duci potest à lumine ad obicem & inde ad locum observationis a. §. 878. Non autem tantum fit reflexio radiorum à partibus solidis corporum in quas incidat, sed etiam à vi quadam aliâ, intra poros haerente, forte nec corporeâ, quaeque idem praestat ac si corpus magnum ubivis solidum non porosum foret, in quod Lux incideret: & quae dum sit instar virtutis repellentis in Magnete, ad aliquam latitudinem ultra superficiem corporis se extendit. Hanc a. Gregorius in Elementis Optic.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
