# Epitome elementorum physico-mathematicorum 253

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, OPTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/253

Quod si Lux ingressa vitrum utrimque planum in aere positum obliquius incideret in superficiem posteriorem vitri, non exit ex vitro sed repercutitur: an igitur ibi in superficie pori obturati Luci viam denegant? an partes aeris replent vitri poros, vel ipsae non relinquunt interstitia ainter se pro Luce? utrumque fingi nequit; praesertim cum oleum, aqua, vel aliud vitrum si applicentur vitro priori, Lux omnis transeat, nihil repercutiatur: haec posterius applicata non mutant prioris vitri poros, quare repercussio Lucis à vitro priori pendebit à vi quadam repellente: accedit quod si superficies posteriori adjaceat vacuo, Lux magis reflectatur, quam dum aeri adjacet, tum hercle nihil est quod poros vitri obturat. 4. Nisi repercussio Lucis pendeat à tali vi, exeunte utrimque ex superficie vitri, exponi nequit quare oblique inspiciens videat modo duas imagines objectorum, non plures: si enim pendeat repercussio Lucis à partibus solidis vitri, infinitae imagines à quâlibet partium serie interjectâ inter binas superficies, pingi necesse foret. §. 879. Hinc intelligimus quaenam corpora sunt opaca!

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
