# Epitome elementorum physico-mathematicorum 26

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/26

§. 62. Ultra Imaginationis vires tamen corporum sensibilium divisio procedit, uti Physicis experimentis evincimus pluribus. 1. Ex auri ductilitate in folia plana. 2. In fila deaurata extus, intus argentea b 3. Ex solutione corporum in menstruis e. 4. Ex animalculis visum fugientibus, omnibus tamen artubus instructis d. 5. Ex Ignis particulis e corporibus incensis avolantibus & replentibus ingens spatium c. §. 63. Idea Extensionis Corporeae simul ideam Figurae involvit, cum nulla extensio corporea, nisi figurata, concipi potest, nec existit. §. 64. Figura a terminis pendet, quorum ordo, numerus magnitudo infinite diversus esse potest, hinc infinite variae figurae extensioni corporeae competere possunt, uti quoque experientia cognoscitur. §. 65. Soliditas est qualitas, qua Corpus repugnat vi absolute Infinitâ, ne aliud simile 4. Newton Princip. Philos. lib. 3. pag. 358. 8. Rohault Physica part. 1. cap. 9. c. Boyle de Subtilit Effluv. Epist. 12. Tom. 1. anno 1680. d. Lecwenhoek in De Lanis lib. 1. obi. 1. Magist. Naturae. 5. Niewentyt Waereldsbeschouwing pag. 728. simile in eodem loco sit, ubi corpus jam adest; vocatur quoque Impenetrabilitas, Αντιτυπία. §. 66.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
