Latin
OPTICA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 263
Unproofread scanNot analysed yet
§. 909. Quaecunque hic in genere demonstrata sunt, locum habent quotiescunque radii lucis incidant ex aere in lentes vitreas convexas sphaericas, quemadmodum experimenta cum eâ instituta evincunt ad oculum. 1. si enim lens vitrea ab unâ parte plana, ab alterâ convexa sphaerica fuerit; &exceperit radios parallelos, eos refringit ut coeant in focum juxta §. 906. 2. Qui focus est eo propior lenti, quo lens gibbosior fuerit. 3. Si radii lucis inciderint in superficiem lentis divergentes, atque emanaverint ex singulis objecti punctis radiantibus, conos formant radiosos, quorum bases sunt superficies integra lentis, &apices sunt unumquodque punctum radians, hi per lentem refracti postea coire possint, ut omnes qui ex uno puncto radiante venerant, coëant iterum in unum punctum foci, erunt in foco tot radiorum coalitus diversi, quot radiantia objecti puncta fuerant. 4.