# Epitome elementorum physico-mathematicorum 265

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, OPTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/265

§. 911. Si radii lucis incidant divergentes ex medio rariori in densius, quod eos excipit superficie concava sphaerica; refracti magis divergunt, & focus imaginarius propius accedit ad superficiem; sique accedat punctum radians propius ad superficiem, tandem coincidet cum centro sphaerae focus imaginarius: si ulterius accesserit punctum radians, focus imaginarius magis à superficie distabit: sed in continuo accessu magis magisque divergent radii refracti. §. 912. Si radii lucis incidant convergentes in eandem superficiem medii densioris §. 910,11. post refractionem vel minus convergunt, vel redduntur paralleli, vel divergunt; quae pendent à propinquitate puncti radiantis majore vel minore ad superficiem. §. 913. Omnia haec ab §. 910 ad 913. applicari possunt ad lentes vitreas concavas sive habuerint unam superficiem planam. alteram cavam, sive habuerint ambas concavas, experimenta enim cum hisce facta, eadem omnia comprobant. CAP. XVI. De Coloribus. §. 914.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
