Latin
OPTICA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 269
Unproofread scanNot analysed yet
Haec diversa refrangibilitas docet radios rubros constantius viam suam servare reliquis, unde iterum vis in his maxima, non tam facile superanda à viribus attrahentibus mediorum, ponit vel velocitatem, vel densitatem, vel magnitudinem, vel haec tria simul, esse maximam, uti probatum §. 919. quod ulterius confirmatur, si attendamus ad diversam reflexibilitatem radiorum expositam supra. §. 923. Qualis vero exstitit color in radio semel separato ab aliis, talis manet constans, utcunque tractetur refringendo per vitra vel prismata, vel colligendo in focum per lentes, vel conspiciendo solum aliquem colorem trans prisma a; ruber manet ruber, cum eodem rubore, nec in ullos alios unquam abit colores. §. 924. Quare diversus motus aut gyratio singularum partium lucis non est causa diversorum colorum, sed singulorum a. Disaguilliers ibid. pag. 180.