# Epitome elementorum physico-mathematicorum 271

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, OPTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/271

§. 927. Si radii §. 915, prismate in colores refracti, colores incidant in aliquod objectum pigmento coloratum, apparet id objectum eo colore tinctum, qualem radium coloratum exceperit, non suo: si vero idem sit color radii incidentis, qui pigmenti, vivacissimus est color, si alius fuerit color radii ac pigmenti, obscurior est color; quare pigmenta reflectunt radios coloratos, prout hi ipsis incidebant, eos non mutando. § 928. Colores qui videntur pigmentorum, vel objectorum coloratorum, non sunt in objectis, sed haec tantum lucem illapsam refringunt in coloratos radios, quorum nonnullos in se absorbent, alios repercutiunt, videnturque sub eo colore, qualem repercusserunt, sunt igitur pigmenta instar parvorum prismatum, applicatorum extremis partibus corporum, quibus adhaerent. §. 929. Quae prout diversimode ponuntur respectu oculi, radios coloratos diversos repercutient ad oculum, unde nonnulla objecta diversis posita modis sub diverso colore conspiciuntur, quod imprimis patet in plumis columbarum, aliarumque avium: in infuso ligni Nephritici, pluriumque rerum, & in tegminibus sericeis.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
