# Epitome elementorum physico-mathematicorum 277

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/277

§. 950. Exeuntes radii ex lente in vitreum, refringuntur à perpendiculo, sed parum ob parvam soliditatis inter hos humores differentiam. §. 951. Hinc tamen magis radii convergunt ad se invicem, & qui ex uno puncto objecti venerant, coeunt in unum punctum supra retinam. §. 952. Ergo retina alba instar Tabulae existit, quae recipit picturam omnium punctorum illuminatorum objecti. §. 953. Neque ulla incidentium radiorum in retinam fit reflexio, sed omnes à nigerrimo suo pigmento postico absorbentur. §. 954. Fit vero haec pictura distincta & vivida directè sub pupilla. §. 955. Quando autem distantiâ objectorum, vel trium humorum oculi certâ positione & densitate, radiorum collectio supra retinam non fit; lens crystallina per ligamentum ciliare adducitur vel reducitur à retina; 2. forte quoque magis vel minus gibba eundem in finem redditur. §. 956. Radii itaque incidentes in retinam, eam movent, ejusque motus continuatio per nervum opticum usque ad cerebrum sensorio commum impressa, facit ut animus objecta videat. §. 957. Radios juxta haec explicata sese habere, oculi animalium artificiose tractati, vel machinae oculorum fabricam imitantes evincunt. § 958.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
