# Epitome elementorum physico-mathematicorum 278

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/278

Pinguntur vero omnia supra retinam inverse, quae oculus recta judicat: an consuetudine? an naturaliter? § 959. Quamvis in utroque oculo pingatur una ejusdem objecti imago, animus modo unam percipit: an evenit ex respondentibus finibus nervorum opticorum in cerebro ubi sensorium commune est? an consuetudine? an quia tantum uno oculo videmus, dum alter interim otiatur a? an ob nervos in utroque oculo homotonos b? §. 960. Qui vero ad ingressum lateralem nervi optici & arteriarum in bulbum attendit, satis clare rationem videt experimenti à Mariotto: & Picardoe facti: quod accurate explicasse videntur Pecquetus & Perraultus d. CAP. a. Gassendus in Epist. de magn. Solis. Tacquet Opb. Briggs. Philos. Trans. num. 6. anno 1682. pag. 167. c. Mariotte decouv. touch. la vuë pag. 496. Edit. Lugd. d. Mariotre ibid. pag. 504. 517. c. Ibid. pag. 506. CAP. XIX. De Visione. §. 961. Quando intuemur objecta extra nos posita, videntur nonnulla cum majori claritate, alia cum minori. §. 962. Claritas §.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
