# Epitome elementorum physico-mathematicorum 28

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/28

Fabrica quoque omnium corporum definite magnorum porosa est, uti evincunt Microscopicae observationes in corporibus trium regnorum factae; 2. penetrabilitas plurimorum fluidorum in & per multa alia corpora. 3. Penetrabilitas Ignis & Lucis per omnia corpora. §. 71. Quorum pororum magnitudo, multitudo, & figura variat in plurimis corporibus diversarum specierum. §. 72. Estque in pluribus corporibus tanta porosi quantitas, ut vix videantur constare partibus solidis: dum enim particulae singulae aquae possint penetrare per poros auri aliorumque metallorum, patet aurum habere poros valde amplos plurimosque; quod si ejus massa sub suo volumine dimidium solidi, & dimidium porosi habeat, erit in aqua soliditas respectu porosi, uti 1 ad 39 proxime: & in fubere oliditas respectu porosi uti 1 ad 163, evincentibus hoc gravitatibus specificis; cum tamen procul dubio aurum longe plus pororum habeat, & quantitas solida in aliis corporibus minor sit, quam juxta assignatam proportionem.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
