Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 285
Unproofread scanNot analysed yet
§. 982. Si duo objecta inaequaliter ab oculo remota, aequali celeritate ferantur, remotius videbitur moveri tardius. §. 983. Si duo objecta inaequaliter ab oculo remota ferantur celeritatibus proportionalibus distantiis, aequali celeritate ferri videbuntur. §. 984. Objectum quacunque celeritate motum quiescere videtur, si spatium percursum intra minutum secundum fuerit ad distantiam, uti a 1. ad 1400. De hisce &similibus spectantibus visionem plurima demonstrarunt Optici, &consuli hic merentur imprimis Dechales in Optica; Chr. Wolsius in Optica, qui praestantissime utiliores casus notavit &demonstravit: tum Disaguilliers in Compend. Philosoph. Transact. vol. 4. pag. §. 985. Ex hisce intellectis facile quoque plurima alia deduci possunt: 1. quare si aliquamdiu fuimus in loco valde illuminato, dein ingrediamur minus lucidum, omnia appareant obscura? &si magna inter illuminationes locorum sit differentia, caecutiamus in obscuriori? 2. Cur qui in tenebris consistit, facile videat eos, qui in clarâ luce sunt positi; dum ab iis tamen non a. Wolsius in Optica §. 86. non videatur reciproce. 3. Unde radii laterales, qui conniventi oculo aut lacrymanti apparent ad candelam a? 4. Cur fricanti aut prementi oculum in tenebris appareant exire scintillae? 5.